라틴어 문장 검색

Iamque ferocior miles, pervasa urbe quam viderat vacuam, adversus oppidanos ab arce multimoda tela fundentes, acri contentione pugnabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 13:1)
Iamque clangore Martio sonantibus tubis, strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae contectum, fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus impacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 15:1)
Unde profectus imperator iratus et frendens, iamque regionibus Ctesiphontis propinquans, celsum castellum offendit et munitissimum, ad quod explorandum ausus accedere, obscurior (ut ipse rebatur) cum paucis obequitans muros, pauloque avidius intra ictum telorum repertus, latere non potuit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 6:1)
Quo inter discriminum vertices diu multumque versato, varietate munitionum atque telorum, et conspiratione oppugnatorum, idem castellum incenditur captum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 11:2)
Quo facto et naves incolumes sunt receptae, et residuus miles, quamquam saxis et varietate telorum ex edito vexaretur, post concertationem acerrimam, praealtas ripas et arduas supergressus, stabat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 6:1)
Et cum undique solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonans classicum iuvaret, hastis et mucronibus strictis, hinc inde comminus pugnabatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 11:1)
Cui propugnaturus Maurus frater (dux postea Phoenices) cum germani trucidasset interfectorem, obvium quemque perterrens, infirmatus et ipse umerum telo, pallescentem morte propinqua, Machameum extrahere pugna viribus valuit magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 2:2)
Erant autem omnes catervae ferratae, ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes compagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra, ita capitibus diligenter , ut corporibus solidis, ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas, et orbibus oculorum affixas, parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 12:1)
Nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit, vel cum in umbram et angustias amendarer, vel post principatum susceptum, animum tamquam a cognatione caelitum defluentem, immaculatum (ut existimo) conservavi et civilia moderatius regens, et examinatis rationibus, bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultorum non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vindicant potestates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 16:1)
Hocque viso, e saltibus nos hostes diversitate telorum et verbis turpibus incessebant, ut perfidos, et lectissimi principis peremptores:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 6:1)
audierant enim ipsi quoque referentibus transfugis, rumore iactato incerto, Iulianum telo cecidisse Romano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 6:2)
Cumque a Ioviano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinae vitae iam fuisset pertaesum, - quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora, etiam edendi penuria, in locis squalentibus, stringebatur, hominumque egebat colloquiis - postremae necessitatis impulsu, deviis itineribus ad Chalcedonos agrum pervenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 4:2)
Itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus, ingenti corporis robore, supposito stipite, eandem catenam fortius bipenni concidens, ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu patuit improtecta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 9:1)
Ipse denique Charietto, dum cedentes obiectu corporis et vocis obiurgatorio sonu audentius retinet, pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confossus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 5:1)
Prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod commerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur, adeo ut, legatos supplices saepe mittentes, venialem poscerent pace.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION