라틴어 문장 검색

tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 2:2)
trepidaturum etiam Othonem, qui furtim digressus, ad ignaros inlatus, cunctatione nunc et segnitia terentium tempus imitari principem discat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장2)
nullus cunctationis locus est in eo consilio quod non potest laudari nisi peractum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장9)
sed profusa cupidine et insigni temeritate legati legionum Alienus Caecina et Fabius Valens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장8)
e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장9)
Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, multa cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silentio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortalibus natura, propere sequi quae piget inchoare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장1)
Gallis cunctatio exempta est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장4)
aspernatus est omnem cunctationem ut Neroni quoque exitiosam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장8)
sed Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeritas, tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장2)
fit temeritatis alienae comes Spurinna, primo coactus, mox velle simulans, quo plus auctoritatis inesset consiliis si seditio mitesceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 18장4)
ea cunctatione spatium Vitellianis datum in vineas nexu traducum impeditas refugiendi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장6)
Munientibus castra apud Ticinum de adversa Caecinae pugna adlatum, et prope renovata seditio tamquam fraude et cunctationibus Valentis proelio defuissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장1)
sed in tanta mole belli plerumque cunctatio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장9)
has ad copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres adhuc legiones erant) misit epistulas Caecina, temeritatem victa arma tractantium incusans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장8)
quippe ingrata quae tuta, ex temeritate spes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION