라틴어 문장 검색

Nonnullos tamen reperies quibus ingenia sua obdormiscere videbuntur, nisi acutum aliquem et mordacem sarcasmum in quempiam contorserint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:11)
Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inventa acuet et excitabit, eo quod plurimi huiusmodi inventis potius se dedent quam lucro tam exili, quale diximus, ex usuris acquiscere, praesertim cum lucro iampridem maiori ex iisdem assuevissent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:12)
Hortus siquidem praecipuus comparatus est in temperatiores anni partes, vernas et autumnales.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 9:6)
Spes enim iactare competitorum licet alios deterrere possit, alios tamen acuet et excitabit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:13)
Excusationes enim decorae, concessiones tempestivae, quin et modestia ipsa bene temperata nihil aliud sunt quam ostentationis artes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:32)
Qui sic currentes per acutos undique sentes, Se male depectunt, iter alterutmumque reflectunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:12)
et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장34)
Nam nimiam cupiditatem iraeque immodicam effrenationem quasi quidam rector animus pura intellegentia roboratus adstringit, et has quodammodo inaequalitatis formas temperata bonitate constituit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:3)
Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장6)
Ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 18장3)
haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium163)
Et aliter acutis morbis medendum, aliter vetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium167)
Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장16)
In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장39)
durioribus vero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et ii morbii, qui ex atra bile nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장49)

SEARCH

MENU NAVIGATION