라틴어 문장 검색

quia motus, ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 8:6)
quae tempestiva relatu, nunc canimus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:198)
divino spirant altaria fumo, et Pelusiacas productus ad usque paludes Indus odor penetrat nares completque salubri tempestate viros et nectare dulcior aura ostia nigrantis Nili septena vaporat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix43)
namque velut stellas Babylonia cura salubres optima tunc spondet mortalibus edere fata, caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur cardine nec radios humili statione recondunt:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:6)
Quod si voto fortuna subscribit,agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:1)
Quod incohatur aedificium, sicut salubri regione ita saluberrima parte regionis debet constitui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 9:1)
vinctis quam saluberrimum subterraneum ergastulum plurimis, sitque id angustis inlustratum fenestris atque a terra sic editis, ne manu contingi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 3:3)
deinde, si tempestivum erit, confestim, si minus, postero die oculis perlustrare, omnes partes agri revisere atque aestimare num quid absentia sua de disciplina et custodia remiserit, num aliqua vitis, num arbor, num fruges absint;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 20:2)
Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiva et modica stercoratione terra refoveatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:2)
quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:2)
Proximus est his frumentis usus hordei, quod rustici hexastichum, quidam etiam cantherinum appellant, quoniam et omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum pascit et hominem salubrius quam malum triticum,nec aliud in egenis rebus magis inopiam defendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 14:1)
tempestiva frequentius, non numquam tamen sera melior est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 8:4)
Si tamen aliqua causa eum tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:1)
Constat enim, si tempestive decisa sint, postea capere incrementum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 2:3)
Sequitur opus vineae conserendae, quae vel vere vel autumno tempestive deponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION