라틴어 문장 검색

sed homo amens et perditus multoque nequior quam ille ipse quem tu nequissimum occisum esse dixisti caedis initium quaerit nullamque aliam ob causam me auctorem fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 2 1:3)
Dolabellam ut Tarsenses, pessimi socii, ita Laudiceni multo amentiores ultro arcessierunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 13 5:1)
si ille Romam modeste venturus est, recte in praesentia domi esse potestis in homo amens diripiendam urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 14 1:3)
sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 3:7)
pater igitur amens, qui odisset eum sine causa quem procrearat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 3:3)
ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri neque sceleris filio fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 3:5)
Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 1:3)
numquamne, homo amentissime, te circumspicies?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 1:5)
quo quidem dempto quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis viveret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 32:3)
effluis amens, contemnere:
(페르시우스, 풍자, satire 318)
Audite, quid amenti succurrerit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:42)
Adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu, Caeduntur Pariis qualia saxa iugis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 738)
Dicta erat aegra mihi - praeceps amensque cucurri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a19)
Cnosis in ignotis amens errabat harenis, qua brevis aequoreis Dia feritur aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:366)
aspiciam dominae victos amentis ocellos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 100:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION