라틴어 문장 검색

Itaque, dum sic ab antris diversae ferae pavidae errarent et hanc vociferationem inauditam mirarentur, contigit infelici casu quamdam timidam damulam de montanis exire, et caeco errore inter populum fugam maturare:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:14)
Arabes autem, quorum consilio Turci a Damasco illuc convenerant, vitae diffidentes, in cavernis montium et caecis latebris, subito ut mures absconditi a facie regis, disparuerunt cum armentis et supellectile, quae in auxilium aedificandi praesidii illuc congesserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 58:1)
aurum vero, argentum, vasa pretiosa clanculum ac paulatim per caecos aditus in Cyprum insulam noctu translata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:9)
Jam vero tenebris relatis et prorsus sole sublato, vitam desperans, primores sui exercitus convocans, debilitatem sui corporis detexit, nec se posse mortem nunc evadere attestatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:6)
Cum sis incautus, nec te ratione gubernes, Noli fortunam, quæ non est, dicere cæcam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 236:1)
Noli fortunam dicere cæcam, quæ nonest, id est, quæ nihil est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 236:3)
et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:7)
nolite timere a tenebris, ego sum lux:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 6:22)
Nempe lux primum facta est, et vocavit Deus lucem, et separavit Deus inter lucem et tenebras, et vocatae sunt tenebrae nox.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:7)
Quam deformes sunt vultus caecorum!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:2)
Color Aethiopis tenebras animae squaloremque significat, qui adversus lumini est, claritatis exsors, tenebris involutus, nocti similior quam diei.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:5)
Eaque re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates, velut caeci pergebant introrsus, nec nostris innocui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 6:1)
His ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe, etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, exstincto quem verebatur, turbine concitato calonum, ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 8:1)
Utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exsilia corruebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 7:1)
cum depravantur, foveae fallaces et caecae:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION