라틴어 문장 검색

Hic artem totam picture lingua recenset, Que mensurandi doctrinam fundit et usum Edocet, immensum claudit, spatiosa refrenat Paruaque consequitur, metitur magna, profundum Scrutatur, ualles habitat, conscendit in altum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:7)
Illi scripture facies applaudit et illos Colligit in scripto, qui, ducti remige mentis, In superas abiere domos secretaque celi Scrutati, meruere sibi deitatis honorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:19)
Si tamen ad primos collatio nulla redundet Huius equi, sed eum proprio scrutemur in esse, Non erit a propriis exclusus dotibus eius Cultus et in nullo forme pacietur abusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:2)
Aeris aggrediens tractus Prudencia caute Singula disquirit animo que uendicat aer Ipse sibi, scrutatur eum penetratque fugacem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:15)
Ecce puella poli residens in culmine, celum Despiciens, sursum delegans lumina, quiddam Extramundanum toto cognamine uisus Vestigans, nil corporeum uenata sed ultra Transcendens, incorporei scrutata latentem Causam, principium rerum finemque requirens, Visibus offertur Fronesis, uisumque nitore Luminis offendens, mentem nouitate relaxat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:1)
In multis errare manum Natura recordans, Erratum reuocare uolens culpasque priores Tergere, uel ueteres operis nouitate beati Excusare notas, hominem formare, beatum Cudere, perfectum complere, creare modestum Temptat, quo possit ueteres uelare reatus, Erranti mundo dans de tot milibus unum, Qui rectum sibi deffendat, scrutetur honestum, Damnet avariciam, diffundat munera, curet Excessus, medium teneat, proscribat abusus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:6)
Sed postquam ualuit nulla racione stuporis Extirpare malum totamque reducere mentem, Vt Fronesi ferat auxilium totumque soporem Excuciens, reddat mentem cogatque reuerti, Sollicitat precibus propriam regina sororem, Que superum solio residens, celeste profundum Scrutatur solisque Dei penetralibus heret, Cui Racio nichil affirmat, cui sufficit ipsa Credulitas et sola Fides, Racione remota.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:5)
Non tamen illius scrutatur uiscera ferro, Nec rotat ense caput, nec inhebriat ora cruore, Funere famoso dedignans claudere uitam Hostis et insigni leto pensare ruinam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:13)
cum Euclide, geometricorum aenigmatum secreta scrutari;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:22)
Nam cunctas si spargat opes, si munera fundat [0467A] Dives, et in laudem spiret, tentetque favorem Munere lucrari, tamen hujus muneris auctor, Ductor et auriga nisi sit discretio, nullus Fructus erit, quoniam laudem non dona merentur, Sed potius mercantur eam, nisi facta decenter Discrete fuerint, pro munere namque frequenter Laus datur hypocrita, famae simulatio falsa, Simia laudis, horum umbratilis umbra favoris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:27)
ruina etiam senectutis, crinem suis nivibus tentabat aspergere, quem ipsa virgo humerorum spatio inordinaria fluctuatione non permiserat juvenari, sed sub disciplina ejus cogebat excessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:4)
alii vero pedestri aggressu, non minus arcu et sagittis defensores urbi bello lacessunt, sed plures gravissimis ictibus et jaculis desuper repugnantium attriti sunt, qui incaute et caeco impetu ac fragore subito praelia juxta muros tentare ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:11)
Sed ne eos taedio belli victos assererent, Engelradum filium praedicti Hugonis cum quibusdam sociis obviam Turcis praemiserunt, qui etiam suo more equos in discursionibus flectentes, [0466D] dolosos hostes mutuo conflictu fallere tentarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:6)
- Perquisitis rebus defuncti fratris, a viris fortibus tentare fortia suadetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 74:3)
Sed praedicti principes astuti, et in responsis moderati ac diserti, molestiam animi imperatoris omnibus modis lenire tentabant, primum se cum juramento excusantes, quod minime sua voluntate aut consensu haec mala sint acta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION