라틴어 문장 검색

Tantum in eius collo ob signum martyrii rubet una tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari erat solita quaedam beatae recordationis foemina, Osven vocabulo dicta:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:3)
pone eminet ingens A tergo gibbus;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:4)
Nunc indignanti similis fugitiva pusillae Terga premit turmae, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:2)
hic membra leonis Hispida mentitur, tortisque comantia flammis Colla quatit, rutilasque jubas;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:3)
ergo pars vertere terga
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:7)
Instant a tergo volucres, lacerantque trahuntque Immites, certae gentem extirpare nefandam.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 15:3)
Vindex a tergo implacabile saevit, et ensem
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:4)
Vincimur et uictas pedibus summittit Herinis Et grauibus nostra castigat colla cathenis".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:15)
Colla pererrat Aurea cesaries, sed acus mediata refrenat Litigium crinis et regula pectinis instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:2)
Non male colla sedent, humero non insidet alta Ceruix, sed spacio surgit distincta modesto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:8)
Exemplans auri speciem miraque polytus Arte iacet crinis, inuestit colla capillus In uultuque natat color igneus, ignis in ore Purpureus roseo uultum splendore colorat, Sed partim uultus candor peregrinus inheret Natiuoque suum certat miscere colorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:5)
A collo suspensa sonos crepitacula dulces Reddunt et multo perfundunt aera cantu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:6)
complexu brachia nectens, Colla ligans animoque simul cum uoce salutans, Illam congeminans iterat repetitque salutem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:9)
"Virgo parens rerum, superum germana meique Filia, celestis ortu, tamen incola terre, In terris que sola sapis diuina meeque Exemplum deitatis habes, fastidia mundi Que relevas fletusque tuo solamine tergis, Non tua degenerat a summa mente uoluntas, Nam patris ad uotum suspirat nata;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:1)
Occurrit Fronesi uirtutum turba suoque Pendet in amplexu, collum ligat, oscula prebet, Felicem laudat reditum, cum grata labori Reddatur merces, felici fine laborem Concludens, nec iam risus et gaudia uendat Spem timor offendens, cum res superata timorem Sorbeat et longo succedant gaudia uoto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION