라틴어 문장 검색

ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum luna pariter crescant pariterque decrescant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 47:11)
audi, Testa mi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 13 1:5)
ego tamen Scaevolae et Testae adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 22 1:4)
quin etiam Paulus noster, cum testis productus esset in Sestium, confirmavit se nomen Vatini delaturum si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sesti subselliis surrexit ac se illi non defuturum adfirmavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 1:4)
Siculo scarus aequore mersus ad mensam vivus perducitur, atque Lucrinis eruta litoribus vendunt conchylia cenas, ut renovent per damna famem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:17)
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:10)
Anus iacere vidit epotam amphoram, Adhuc Falerna faece ex testa nobili Odorem quae iucundum late spargeret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Anus ad amphoram.1)
mihi fundat avitum consulibus priscis condita testa merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 101:2)
haec habeat media testa relicta via.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권340)
Testa parem fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:10)
alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat, quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1218)
nudaque consistunt, formam servantia testae, vina, nec hausta meri, sed data frusta bibunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1010)
vidimus ingentem glacie consistere pontum, lubricaque inmotas testa premebat aquas, nec vidisse sat est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1016)
41. Si quidem tropica subtropicaque maria consideramus, corallica saepta reperimus, quae aequantur magnis terrarum silvis, quoniam propemodum decies centena milia specierum in se recipiunt, scilicet pisces, cancros, conchylia, spongias, algas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 54:1)
fragmenta testarum iubet hirta, inpolitis angulis, acuminata, informia, tergo iacentis sternerent.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.80)

SEARCH

MENU NAVIGATION