라틴어 문장 검색

Cui caput atque pedes cum pelle relinquere debes Et uires priscas reparandas sic fore discas".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:18)
Sed odio habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum.
(불가타 성경, 미카서, 3장2)
Qui comedunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriant; et ossa eorum confringunt et secant sicut carnem assam in lebete et quasi carnem in medio ollae.
(불가타 성경, 미카서, 3장3)
Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit.
(불가타 성경, 나훔서, 3장16)
In afflictione vidi tentoria Chusan; turbantur pelles terrae Madian.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장7)
Ad primum enim, id est unitatem, ij duplus, iij triplus, iiij quadruplus atque ita in ordinem progredientes omnes texuntur multiplices quantitates.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 1:5)
Sit enim talis descriptio, in qua ponatur in ordinem usque ad denarium numerum continui numeri ordo naturalis et secundo versu duplus ordo texatur, tertio triplus, quarto quadruplus et hoc usque ad decuplum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptio, per quam docetur ceteris inaequalitatis speciebus antiquiorem esse multiplicitatem. 1:2)
Sin vero omnes in ordinem quadrupli disponantur, hi qui naturalis numeri quadrupli sunt, ut unitatis quadruplus, et duorum triumque et quattuor atque quinarii et ceterorum sese sequentium, et ad eos aptentur a novenario numero inchoantes semper sese novenario praecedentes, tunc duplicis sesquiquartae proportionis forma texetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 11:1)
Videsne ut duplici proportione sequens ordo texatur?
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 6:1)
Et ut breviter huius forma procreationis appareat, si cuncti inpares sibimet adponantur conlocato scilicet naturali numero, quadratorum ordo texetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:7)
Nam in primo quadrato, quoniam ex uno fit, unus est in latere, in secundo, id est quaternario, quoniam ex uno et tribus procreatur, qui duo sunt termini, binario latus texitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:9)
Uestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:4)
Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partem praedae traherent, uestem quam meis texueram manibus disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:10)
Gaudia pelle,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 25:1)
Pelle timorem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION