라틴어 문장 검색

"Iubet instrui currum, quem ei Vulcanus aurifex subtili fabrica studiose poliverat et ante thalami rudimentum nuptiale munus obtulerat, limae tenuantis detrimento conspicuum et ipsius auri damno pretiosum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:38)
Quam nec istud puduit, me cum meo famulo meoque vectore illo equo factum conservum atque coniugem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:9)
"Simul namque primum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cuncta miscuit, milites suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisi quod pavore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delia, tescebant, effectum est, ut impune discederemus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:17)
Procurrunt parentes, affines, clientes, alumni, famuli, laeti faciem, gaudio delibuti:
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:2)
Et illam thalamo receptam commode parentes sui fovebant, me vero cum ingenti iumentorum civiumque multitudine confestim retro Tlepolemus agebat non invitum, nam et alias curiosus et tunc latronum captivitatis spectator optabam fieri.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:5)
NOCTIS gallicinio venit quidam iuvenis e proxuma civitate, ut quidem mihi videbatur unus ex famulis Charites, puellae illius quae mecum apud latrones pares aerumnas exanclaverat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:1)
"Ac dum herilis puella in boni Tlepolemi manum venerat, firmiter deorsus delapsum nutriens amorem et denegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quaerebat accessum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:8)
"Sic pudicae mulieri tui placuerunt oculi, sic faces nuptiales tuos illuminarunt thalamos."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:89)
At ille susceptum novicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:1)
Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:4)
Nec dubio me lanceis illis vel venabulis, immo vero et bipennibus, quae facile famuli subministraverant, membratim compilassent, ni respecto subiti periculi turbine cubiculum, in quoi mei domini devertebant, protinus irrupissem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:4)
illum incestum paterno thalamo, illum parricidam fraterno exitio et in comminata novercae caede sicarium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:2)
Et ecce superveniunt Hypata quos ibi reliquerant famulos, cum me Fotis malis incapistrasset erroribus, cognitis scilicet fabulis meis, necnon et equum quoque illum meum reducentes, quem diverse dis-tractum notae dorsualis agnitione recuperaverant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 20:6)
prohinc me quoque peti magno etiam deo famulum sentire deberem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:3)
Veneris in thalamos ducunt omnes vie;
(ARCHIPOETA, X35)

SEARCH

MENU NAVIGATION