라틴어 문장 검색

quod si delira haec furiosaque cernimus esse et ridere potest non ex ridentibus auctus, et sapere et doctis rationem reddere dictis non ex seminibus sapientibus atque disertis, qui minus esse queant ea quae sentire videmus seminibus permixta carentibus undique sensu?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:5)
dementit enim deliraque fatur, inter dumque gravi lethargo fertur in altum aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:10)
Tunc timido manat ex omni corpore sudor
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 50:3)
Nam si timidissimo dixero:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 17:2)
Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:20)
Non timidi petiere fugam, non proelia fortes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:18)
Aetherias aquila puerum portante per auras Inlaesum timidis unguibus haesit onus:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VI1)
Dimittunt, repetunt, amantque captos, Et securior est in ore praeda, Laxos cui dare perviosque rictus Gaudent et timidos tenere dentes, Mollem frangere dum pudet rapinam, Stratis cum modo venerint iuvencis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV4)
tam timidis quanta sit ira feris?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIV2)
Admittas timidam brevemque chartam Intra limina sanctioris aulae.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VI3)
Si quid forte petam timido gracilique libello, Inproba non fuerit si mea charta, dato.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXIV1)
Et si forte - sed hoc vix est sperare - vacabit, Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga, Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XI5)
et ille intra se, ne exaudiant socii et timidiores despondeant animo, hic vero vociferatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 9212)
sed ex aliis rebus alia dat nomina, ut pios Aeneadas appellavit, ut timidos Phrygas, ut nobiles Dardanidas, ut periuros Laomedontiadas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2735)
nam timidos Phrygas vocat, ut hoc loco, item o vere Phrygiae, neque enim Phryges;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4682)

SEARCH

MENU NAVIGATION