라틴어 문장 검색

Si ad colem, indurescit is locus, et rubet, et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:5)
Nam, si corpus jam intumuit, neque demitti manus, neque educi infans nisi aegerrime potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 3:3)
At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:5)
Dein dura et medullosa et ab exteriore parte gibba, rursus ab inferioribus quoque capitibus intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 24:4)
Id brevius, supraque tenuius, ad ipsos talos intumescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 26:3)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:1)
ideoque locus is intumuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 39:11)
hic habitat nullo constricta Licentia nodo et flecti faciles Irae vinoque madentes Excubiae Lacrimaeque rudes et gratus amantum Pallor et in primis titubans Audacia furtis iucundique Metus et non secura Voluptas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:46)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
umbratus dux ipse rosis et marcidus ibit unguentis crudusque cibo titubansque Lyaeo, confectus senio, morbis stuprisque solutus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:299)
virtutibus ille fortunam domuit numquamque levantibus alte intumuit rebus;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:18)
succidui titubant gressus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:84)
"Ignoscite, si quid intumuit pietas, si quid flagrantius actum quam miseros decuit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:191)
intumuit virtus et lucis prodigus arsit impetus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:99)
sic Hercule quondam sustentante polum melius librata pependit machina nec dubiis titubavit Signifer astris perpetuaque senex subductus mole parumper obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:75)

SEARCH

MENU NAVIGATION