라틴어 문장 검색

pretiosaque vestis, Hirtam membra super Romani more Quiritis Induxisse togam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:38)
saevos circumspicit enses, Oblitus simulare togam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:43)
Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam, Iam doctam servire togae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:3)
Qualis erat populi facies clamorque faventis, Olim cum iuvenis primique aetate triumphi Post domitas gentes, quas torrens ambit Iberus, Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma, Vespere pacato, pura venerabilis aeque Quam currus ornante toga, plaudente senatu, Sedit adhuc Romanus eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:4)
Cunctorum voces Romani maximus auctor Tullius eloquii, cuius sub iure togaque Pacificas saevus tremuit Catilina secures, Pertulit, iratus bellis, cum rostra forumque Optaret, passus tam longa silentia miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:26)
Ipse ego, privatae cupidus me reddere vitae, Plebeiaque toga modicum componere civem, Omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:27)
Dic semper ab armis Civilem repetisse togam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:55)
Ut primum in sociae pervenit litora terrae, Collegit vestes, miserique insignia Magni, Armaque, et impressas auro, quas gesserat olim, Exuvias, pictasque togas, velamina summo Ter conspecta Iovi, funestoque intulit igni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:40)
Praetulit arma togae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:50)
Lunata nusquam pellis et nusquam toga Olidaeque vestes murice;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX10)
Vota tui breviter si vis cognoscere Marci, Clarum militiae, Fronto, togaeque decus, Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator, Sordidaque in parvis otia rebus amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV1)
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior, Calceus est sarta terque quaterque cute:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIII3)
Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per- sonam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr8)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Vis dare quae meruit munera, mitte togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXIX2)

SEARCH

MENU NAVIGATION