라틴어 문장 검색

Ipse ego, privatae cupidus me reddere vitae, Plebeiaque toga modicum componere civem, Omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:27)
Dic semper ab armis Civilem repetisse togam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:55)
Ut primum in sociae pervenit litora terrae, Collegit vestes, miserique insignia Magni, Armaque, et impressas auro, quas gesserat olim, Exuvias, pictasque togas, velamina summo Ter conspecta Iovi, funestoque intulit igni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:40)
Praetulit arma togae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:50)
Lunata nusquam pellis et nusquam toga Olidaeque vestes murice;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX10)
Vota tui breviter si vis cognoscere Marci, Clarum militiae, Fronto, togaeque decus, Hoc petit, esse sui nec magni ruris arator, Sordidaque in parvis otia rebus amat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV1)
Sordidior multo post hoc toga, paenula peior, Calceus est sarta terque quaterque cute:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIII3)
Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per- sonam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr8)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
Vis dare quae meruit munera, mitte togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXIX2)
Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso Vel quam seposito de grege Parma dedit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII2)
Emi seu puerum togamve pexam Seu tres, ut puta, quattuorve libras, Sextus protinus ille fenerator, Quem nostis veterem meum sodalem, Ne quid forte petam timet cavetque, Et secum, sed ut audiam, susurrat:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIV1)
Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis, Veientana tuam si domat uva sitim, Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae, Contentus nostra si potes esse toga, Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse, Si tua non rectus tecta subire potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIII4)
Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri, Si quereris, rasam tu mihi mitte togam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXV2)
Quintiliane, vagae moderator summe iuventae, Gloria Romanae, Quintiliane, togae, Vivere quod propero pauper nec inutilis annis, Da veniam:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC1)

SEARCH

MENU NAVIGATION