라틴어 문장 검색

si licet ex ethicis 1 quidquam praesumere vel si de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt, dentibus cmoritur fusae per viscera prolis, mater morte sua, non sexu fertilis aut de concubitu distenta uterum, sed cum calet igni percita femineo, moriturum obscena maritum ore sitit patulo;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1146)
vix capiunt patuli populorum gaudia campi, haeret et in magnis densa cohors spatiis, angustum tantis illud specus esse catervis haud dubium est, ampla fauce licet pateat, stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum tunc adeat cultu nobile regifico, parietibus celsum sublimibus atque superba maiestate potens muneribusque opulens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.54)
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:4)
omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:5)
Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae, stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:8)
cum venti posuere omnisque repente resedit flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:2)
Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus exiguam in Cererem penuria adegit edendi et violare manu malisque audacibus orbem fatalis crusti patulis nec parcere quadris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:2)
" Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:8)
Meliboeus Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi silvestrem tenui Musam meditaris avena;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS1)
Alternis idem tonsas cessare novalis et segnem patiere situ durescere campum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:1)
aut illum surgentem vallibus imis aëriae fugere grues, aut bucula caelum suspiciens patulis captavit naribus auras, aut arguta lacus circumvolitavit hirundo et veterem in limo ranae cecinere querelam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:9)
Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae dona feram.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:12)
Concrescunt subitae currenti in flumine crustae undaque iam tergo ferratos sustinet orbis, puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:6)
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber altius ad vivum persedit et horrida cano bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:2)
tonsis in vallibus illum pastores et curva legunt prope flumina Mellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION