-
"Nec sectae collegii nec mansuetudini singulorum ac ne meae quidem modestiae congruit pati vos ultra modum delictique saevire terminum, nec feras nec cruces nec ignes nec tormenta ac ne mortis quidem maturatae festinas tenebras accersere."
- (아풀레이우스, 변신, 6권 9:5)
-
"Sed et ceteras eius aerumnas et tormenta numerate:"
- (아풀레이우스, 변신, 6권 9:11)
-
"Plane servum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque herilium futurum indicem per magistratus in publicam custodiam receptum, et altera die tormentis vexatum pluribus ae paene ad ultimam mortem excarnificatum nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen| in patriam Lucii illius multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent."
- (아풀레이우스, 변신, 7권 1:10)
-
"Nam pro deum fidem, quadrupes nequissime, licet precariam vocis usuram sumeres, cui tandem vel ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa carere, eum propugnare pedibus et arcere morsibus misello puero potueris?"
- (아풀레이우스, 변신, 7권 25:7)
-
"At illa, ut primum maesta quieverat toro faciem impressa, etiam nunc dormiens lacrimis emanantibus genas cohumidat et velut quodam tormento inquieta quieti excussa, luctu redintegrato prolixum eiulat,discissaque interula decora brachia saevientibus palmulis converberat."
- (아풀레이우스, 변신, 8권 1:61)
-
Nec rota vel equuleus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 10:5)
-
Iamque ab ipso exordio crudelissimae mulieris cunctis atrocitatibus diligenter expositis, repente mentis nubilo turbine correpta semihiantes adhuc compressit labias, et attritu dentium longo stridore reddito, ante ipsos praesidis pedes exanimis corruit.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 28:6)
-
Nec ille, vir alioquin exercitus, tam multiforme facinus excetrae venenatae dilatione languida passus marcescere, confestim cubiculariis mulieris attractis vi tormentorum veritatem eruit, atque illam, minus quidem quam merebatur, sed quod dignus cruciatus alius excogitari non poterat, certe bestiis obiciendam pronuntiavit.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 28:7)
-
liber a periculis, tutus a tormentis
- (ARCHIPOETA, V19)
-
Sed Dei misericordia tantum facinus impunitum fieri non permittente, latrunculi, qui hoc perpetraverunt, omnes tanti sceleris persuasores capti ligatique per varia tormenta morte turpissima periere.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:8)
-
Sed de inmissione suspicionem putemus esse, non veritatem, nec ea discutiamus, quae nisi tormentis eorum per quos inquiruntur, inveniri omnino non possunt.
- (아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 9:6)
-
Imple, Christiane iudex, pii patris officium, sic suscense iniquitati, ut consulere humanitati memineris, nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem.
- (아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 2:1)
-
Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas, quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae deus prohibet et facientibus comminatur?
- (아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 6:10)
-
vexasse enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 3:1)
-
Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 20:2)