라틴어 문장 검색

quas si quis errans ac vagus sectabitur, rectum relinquens tramitem, scrobis latentis pronus in foveam ruet, quam fodit hostilis manus, manus latronum, quae viantes obsidet iter sequentes devium, quid non libido mentis humanae struat?
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말5)
Iohannis huius artis haud minus potens Dei perennis praecucurrit Filium, curvos viarum qui retorsit tramites, et flexuosa corrigens dispendia dedit sequendam calle recto lineam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium12)
Christusne terris nascitur, qui lucis auget tramitem?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias2)
Herculeus mollis pueri famosus amore ardor et in transtris iactata efferbuit Argo, nec maris erubuit Nemea sub pelle fovere concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권54)
cui tramite certo condicio inposita est vigilem tolerare laborem visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo praecipitem teretique globo per inane volantem et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem, area maior enim quam qui percurrit in illa, et longe campi spatium diffusius in quo emicat ac volucri fervens rota volvitur axe.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권98)
libertas laxior ipsi concessa est homini, formam cui flectere vitae atque voluntatis licitum est, seu tramite dextro scandere seu laevo malit decurrere campo, sumere seu requiem seu continuare laborem, seu parere Deo sive in contraria verti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권104)
sic piratis mare servit ut mercatori, nec fluctus secius hosti obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2279)
secretum sed grande nequit rationis opertae quaeri aliter quam si sparsis via multiplicetur tramitibus, et centenos terat orbita calles quaesitura Deum variata indage latentem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2299)
Ruth dum per stipulas agresti amburitur aestu, fulcra Boos 1 meruit, castoque adscita cubili Christigenam fecunda domum, Davitica regna, edidit atque Deo mortales miscuit ortus, saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum pervenisse simul bivium nutante iuventa et dubitasse diu bifido sub tramite, quodnam esset iter melius;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1213)
cui recta celso tramite reseratur ad Patrem via, quam fratre caesus inpio Abel beatus scanderat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.109)
his ubi detorsit laevo de tramite plebem monstravitque sequi qua via dextra vocat, seque ducem recti spretis anfractibus idem praebuit, erroris qui prius auctor erat, sistitur insano rectori Christicolas tunc ostia vexanti per Tiberina viros.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.9)
angeli saepsere euntem tramite candido.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis41)
Linquere tum portus iubeo et considere transtris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:8)
"Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 24:2)
Considunt transtris, intentaque brachia remis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION