라틴어 문장 검색

Animalia quaedam tergi durioris inversa tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant, donec ad locum reponantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 8:2)
hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exerit spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas coxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 11:4)
quid rabidus ora Corus oceano exerens?
(세네카, 아가멤논 10:29)
' plura cum auderet furens, tridente rupem subruit pulsam pater Neptunus imis exerens undis caput solvitque montem;
(세네카, 아가멤논 10:60)
et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit, gratus quoque homo esse potest voluntate.
(세네카, 행복론, Liber II 137:3)
post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:2)
Aput patres nostros qui forensia stipendia auspicabatur, nefas putabat brachium toga exserere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.18)
illinc timendum ratibus ac ponto gregem passim vagantes exerunt Atlantides.
(세네카, Hercules Furens 1:5)
O lucis almae rector et caeli decus, qui alterna curru spatia flammifero ambiens inlustre latis exeris terris caput, da, Phoebe, veniam, si quid inlicitum tui videre vultus:
(세네카, Hercules Furens 9:1)
ecce praecipiti gradu secreta mentis ore confuso exerit.
(세네카, Hercules Oetaeus 4:14)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)
ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor cuiquam remisit, mater in luctum furens diduxit avidum pectus atque utero tenus exerta vastos ubera in planctus ferit.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:35)
exere vultus Acheronte tuos poenisque meis pascere, coniunx:
(세네카, 옥타비아 5:28)
cupressus altis exerens silvis caput virente semper alligat trunco nemus, curvosque tendit quercus et putres situ annosa ramos:
(세네카, 오이디푸스 7:18)
pulchrior tanto tua forma lucet, clarior quanto micat orbe pleno cum suos ignes coeunte cornu iunxit et curru properante pernox exerit vultus rubicunda Phoebe nec tenent stellae faciem minores;
(세네카, 파이드라 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION