라틴어 문장 검색

sub idem fere tempus quo consul adversus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra, et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram travectus, postquam profectam inde classem audivit, nihil morandum ratus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 179:1)
multa signa militaria tulit, multa Gallica spolia captivis carpentis transvexit, multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam Hamilcarem, ducem Poenorum, fuisse auctores sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 290:2)
multa spolia hostium captivis carpentis travecta, multa militaria signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 465:1)
his ab sinistro cornu iaculatorum sagittariorumque et funditorum manum sub ipsis radicibus montis posuit, ut ex altiore loco nuda latera hostium incesserent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 225:1)
in eo triumpho Gallicis carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa aenea Gallica et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum gregem traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 455:2)
extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 458:1)
quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis pavorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores cum aliquot turmis equitum non confertos, sed quam maxime possent excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 473:1)
quorum impetus et levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 475:1)
iis alios atque alios dies noctesque travehendo intra paucos dies omnes copias traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 191:3)
ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 258:2)
apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant impigre milites perfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 351:2)
centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 356:2)
itaque longius certiusque et validiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 358:1)
et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 73:1)
cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniati agro posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 526:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION