라틴어 문장 검색

nam Caecina non simul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio trepidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor fugientium abriperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장3)
disposita Vitellianarum legionum acies sine trepidatione:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장8)
At Romae nihil trepidationis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장1)
Tandem inruptione hostium atrocibus undique nuntiis exterritus Caecinam ac Valentem expedire ad bellum iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장1)
Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis aut fortis militis officium omisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장1)
illum auctorem sceleris, hunc ministrum vocant, donec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hordeonio obiecit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장8)
Igitur lacessentibus Batavis ferocissimo cuique nostrorum coeptum certamen, deinde orta trepidatio, cum praealtis paludibus arma equi haurirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장1)
nam cum multiplici undique familia conparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 10장 2:2)
Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris uegetisque oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 1:1)
senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 3:2)
sed re prospere gesta non multum afuit quin a Bructero quodam occideretur, cui inter proximos uersanti et trepidatione detecto tormentis expressa confessio est cogitati facinoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 19장 1:3)
neque multo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum interque praetenta foribus uela se abdidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 1:3)
reliquum temporis cum magna trepidatione uigilauit opperiens coeptorum exitum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 3:1)
cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t[h]us tenentem et in calice fictili merum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:4)
at circa mediam noctem ita est exterritus, ut e strato prosiliret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION