라틴어 문장 검색

at pater omnipotens ira tum percitus acri magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbavit equis in terram, Solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:7)
sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare, quae cumque inter se possent congressa creare, propterea fit uti magnum volgata per aevom omnigenus coetus et motus experiundo tandem conveniant ea quae coniecta repente magnarum rerum fiunt exordia saepe, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:3)
inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:15)
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
Tum si morae quid plusculae Fuisset in coetu osculi, Amoris igne percita Transisset et me linqueret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 17:4)
Sociorum quoque eius trepidationem breviter ostendit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 2:3)
et illa trepidatio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 16:5)
aut Graecum esse colligit ex trepidatione, ut Terentius nescio quid peccati portat haec purgatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5952)
turbati hostis quia plus trepidationis in illa flamma fuit, quam periculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3021)
Celsus, ut iuris iurandi deum, pallidum dictum, quia iurantes trepidatione pallescunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2777)
huius rei timore, p. c., percitus iniurias perpeti et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 4:1)
Sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:1)
Risit hanc trepidationem Agamemnon et Contine te inquit homo stultissime.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:6)
Cum deinde vultu atque ipsa trepidatione mendacium prodidissem, ponere me iussit arma et malo cavere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:5)
Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION