라틴어 문장 검색

At ubi aetas paulum processit, glandulae, et uertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, uerrucarum quaedam genera dolentia (*α*κ*ρ*ο*χ*ο*ρ*δ*ο*ν*α*σ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 19:1)
Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum uertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo leuis sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 3:8)
Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo diuiditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:1)
a septima spinae uertebra incipit, circa praecordia cum uentriculo committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:3)
si ne id quidem est, adipe quam uetustissima ceruicem et scapulas et spinam perfricare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 4:6)
Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeue aut post cursum uehementem uel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluuium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem soluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 4:1)
calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:4)
Seruari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut uentriculus aut renes uulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 5:1)
ad spinam reducta praecordia;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:2)
Medulla uero, quae in spina est, discussa nerui resoluuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 21:1)
spina dolet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 22:2)
multoque magis, si spina aliqua uesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 15:4)
Caput autem spina excipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 11:1)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cauis peruiae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 11:6)
Ea summis uerticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION