라틴어 문장 검색

Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:22)
Tantus enim amicos honos, memoria, laus desiderium que prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors pretiosa iudicetur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:17)
ita in amicitiae desiderium totum animi mei succendit appetitum;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:24)
o si ipsemet accessisset, ad illud intellectuale suspirat, et cum maximo desiderio clamans:
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:21)
ut iam terrenis affectibus mitigatis, et omnibus quae de mundo sunt cogitationibus desideriis que sopitis, in solius Christi delecter osculo, et quiescam amplexu, exultans et dicens:
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:23)
Sed et tristitia illi magna erat, et continuus dolor cordi eius, pro fratribus suis secundum carnem (Rom.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:30)
et neglecto spiritu, ad carnis desideria trahat.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:11)
Tristitia namque et severior facies habet quidem honestam plerumque gravitatem, sed amicitia quasi remissior aliquando debet esse, et liberior et dulcior, ad comitatem facilitatem que sine levitate et dissolutione proclivior.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:16)
cuius amoris sinus excipiebat laboribus fatigatum, cuius consilium recreabat tristitia vel moerore demersum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:20)
sive fuerit deiectus tristitia, sive iucunditate serenus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:46)
Non fraus tristitiam, non fraudes fletus adulter Non dolus, imo dolor parturit, imo parit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:5)
Hac igitur amoenantis temporis juventute, nullis rerum exhilarata favoribus, priorem virgo non potuit temperare tristitiam, sed currum in terra humilians, propriis humum venustando vestigiis, ad me pudico pervenit incessu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:1)
Nihil, inquam, o regina coelestis, affectuosiori desiderio, quam hujus quaestionis enodationem esurio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:5)
Illa igitur magis appetens otii effeminari sterilibus, quam fructuosis exerceri laboribus, ferialis operationis exercitatione, negotiali praeposita, nimiae otiositatis desideriis coepit infantibiliter juvenisci.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:39)
nunc aliarum rerum dotibus locupletatum extrinsecus, impetuosa gulae Charybdi deglutiunt, in tantum, ut sine mari naufragium, sine tristitia fletum, sine infirmitate lethargium, sine sopore somnum ebrietatis incurrant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION