라틴어 문장 검색

et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 437:1)
eodem anno census actus novique cives censi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 252:1)
consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 69:1)
quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 85:1)
censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta viginti unum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 677:2)
censa sunt civium capita CCLXXII et cccxx.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri X Periocha11)
censa sunt civium capita CCLXXII.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha14)
censa sunt civium capita ccxxxxvii ccxxii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha10)
lustro a censoribus condito censa sunt civium capita CCLXXI ccxxiiii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha7)
censa sunt civium capita CCCLXXXII ccxxxiiii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVI Periocha6)
lustrum condiderunt, quo censa sunt civium capita CCXCVII nccxcvii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIII Periocha7)
censa sunt civium capita CCXLI CCXII.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha8)
primo lustro censa sunt civium capita CCLXX ccxii**. Libertini in quattuor tribus redacti sunt, cum antea dispersi per omnes fuissent, Esquilinam Palatinam Suburanam Collinam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha15)
censa civium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 540:1)
censa sunt civium capita CXXXVII CVIII;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha11)

SEARCH

MENU NAVIGATION