라틴어 문장 검색

Haec mala dedecoris impietatisque plenissima si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant, vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant, effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur?
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:6)
Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
(불가타 성경, 판관기, 20장26)
" Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras,
(불가타 성경, 아모스서, 4장4)
atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장2)
inmane tropaeum rettulimus, nostrum iam sensit Honorius arcum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:71)
quae tantas expiet iras victima?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:10)
nunc etiam paribus secum certare tropaeis hortator me cogit avus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:244)
quem sede fugavit, hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:273)
anne ego terrigenas potius mirabor in ipsis procubuisse satis, vitae quibus attulit idem principium finemque dies, quam caesa Getarum agmina, quos tantis aluit Bellona tropaeis totaque sub galeis Mavortia canuit aetas?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:8)
iam protinus aetas adveniens geminae gentis permisceat ossa et duplices signet titulos commune tropaeum:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:256)
haec tamen innumeris per se quaesita tropaeis, non generis dono, non ambitione potitus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:20)
Augustas par victima mitigat umbras.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:49)
ille leves Mauros nec falso nomine Pictos edomuit Scottumque vago mucrone secutus fregit Hyperboreas remis audacibus undas et geminis fulgens utroque sub axe tropaeis Tethyos alternae refluas calcavit harenas.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:15)
audiit et si quem glacies Alpina coercet et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:90)
inde timor numenque loco, nemorisque senectae parcitur, aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:235)

SEARCH

MENU NAVIGATION