라틴어 문장 검색

item Pompeius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter ad Caesarem accucurrisset, interfectus esset.
(카이사르, 아프리카 전기 85:11)
Dum aquantur, Didius classe accurrit, navis incendit, nonnullas capit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:9)
Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:7)
Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque insignibus cognovisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 22장2)
P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 5장2)
et accurrunt illuc prope quo stat fera pessima,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM202)
Asclepiades perinde esse dixit his sanguinem mitti ac si trucidentur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장33)
Asclepiades perinde esse dixit his sanguinem mitti ac si trucidentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 6:5)
Asclepiades perinde esse dixit, his sanguinem mitti, ac si trucidentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 6:5)
adcurrit vicina manus, quam Raetia nuper Vandalicis auctam spoliis defensa probavit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:154)
invideant claris fortesque trucident, muniti gladiis vivant saeptique venenis, ancipites habeant arces trepidique minentur:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:162)
adcurritur ab universis, et carcere effracto solvunt vincula desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장6)
cum osculis, cum lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia utilitati legionum consulebamus hi sepeliant.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 22장7)
iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus adcursu multitudinis quae cum Druso advenerat protectus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장5)
si nocentem adclamaverant, praeceps datus trucidabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION