라틴어 문장 검색

"passim trucidatos per medias plateas videbis iacere, nec praesidis auxilia longinqua levare civitatem tanta clade possunt."
(아풀레이우스, 변신, 2권 18:9)
"qui sopitus iacebit, trucidetur;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:12)
"hic nares em digiti, illic carnosi clavi pendentium, alibi trucidatorum servatus cruor et extorta dentibus ferarum trunca calvaria."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:26)
"Tunc inter moras umbra illa misere trucidati Tlepolemi sanie cruentam et pallore deformem attollens faciem quietem pudicam interpellat uxoris:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:54)
hic hostili modo vicini tenuis incursabat pauperiem pecua trucidando, boves abigendo, fruges adhuc immaturas obterendo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:5)
Cui, cum ad naves cum ingenti praeda reverterentur, Osric, Hamtunensium comes, cum suis, et Aethelwulf comes, cum Bearrocensibus, viriliter obviaverunt, consertoque proelio oppido pagani passim trucidantur, et, cum diutius resistere non possent, muliebriter fugam arripiunt, et Christiani loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 18 21:3)
Interea tamen, vulpino more pagani, noctu clam castris erumpentes, foedere disrupto et promissionem pecuniae spernentes (sciebant enim maiorem pecuniam se furtiva praeda quam pace adepturos), totam orientalem Cantiae plagam depopulati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 20 23:3)
exceptis his, qui in octo supra memoratis proeliis trucidati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:9)
Nihil enim habebat quo uteretur, nisi quod a paganis et etiam a Christianis, qui se paganorum subdiderant dominio, frequentibus irruptionibus aut clam aut etiam palam subtraheret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 53 56:2)
Nam, ut de benevola mentis suae devotione Deo succinctim ac breviter, quamvis praeposterato ordine, loquar, cum in primaevo iuventutis suae flore, antequam propriam coniugem duceret, mentem suam propriam in Dei mandatis stabilire vellet, et se a carnali desiderio abstinere non posse cerneret, offensam Dei incurrere, si aliquid contrarium voluntati illius perageret, saepissime, galli cantu et matutinis horis clam consurgens, ecclesias et reliquias sanctorum orandi causa visitabat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:11)
Divina quoque ministeria et missam scilicet cotidie audire, psalmos quosdam et orationes et horas diurnas et nocturnas celebrare, et ecclesias nocturno tempore, ut diximus, orandi causa clam a suis adire solebat et frequentabat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:2)
a me clam se cum mea ancilla ait consuetum, id me arguit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:9)
Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 18:1)
Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 9:4)
Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris quid esset furtum definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION