라틴어 문장 검색

Nec diu, dum hae sinistrae legationes ex accusatione Solymani ad regem Turcorum factae essent, ex his vero regis ira et indignatio cunctorum procerum Turcorum in aures Donimani insonuissent, et variis minis eum suosque perterruissent, et plurimum sollicitassent, quadam die Solymanus in hunc modum epistolam scripsit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:3)
Vix acies ordinatae erant, et ecce Sochomanus in dextrum latus cum triginta millibus fortium pugnatorum ac sagittariorum bellum committere audaci impetu, et tubarum horrisono strepitu appropinquabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:9)
Boemundus vero, Tankradus et omnis militia Antiochiae non segnius illi in faciem armis, lorica et galea ac scutorum testudine ad obsistendum in tubis et cornibus fortiter exclamantes properabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:10)
A sinistris vero Baldewinus de Burg, Gozelinus de Cortona, quae et Turbaysel quod dono ipsius Baldewini in beneficio tenebat, loricati occurrerunt in lanceis et gladiis et equis rapidissimis, hinc et hinc fortiter tubis et cornibus intonantes, et [0646C] praelia committentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:11)
et ab urbe primo diluculo in armis et turmis procedere, ad castra cum silentio properare, donec appropiantes fortiter in tubis et cornibus tumultuarentur, hostes adhuc sopore depressos et [0649A] secure somniantes, subito improvisos invaderent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 88:3)
tubae et cornua incessanter perstrepunt, rex et sui ad castra adversariorum contendere parant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:10)
Gentiles quoque jam regem tam proximum adesse et ejus copias comperientes, pariter et ipsi a castris in armis, signis et equis, et intolerabili stridore tubarum processerunt, in multitudine gravi quadraginta millium occurrentes, nec minus et ipsi bellum committere festinantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:12)
viamque per montana universi insistentes, qui erant in comitatu, immenso stridore tubarum et cornuum intonantes, universa loca montium et vallium non parvo terrore concusserunt, per quae in virtute sua transituri erant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:10)
sed capita decollatorum auferentes, gavisi prospero eventu belli, in terminos Rames reversi sunt in tubis et buccinis, et in superbia magna castellum Arnolfi obsidentes quod versus Jerusalem in montanis ad [0661C] regionem tuendam, jussu catholici regis muris et moenibus aedificatum prominebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:2)
Et ecce in impetu magno et tubarum sonitu, orto mane, Joppe applicantes, navem immanissimam, quam appellant dromonem, diversis rebus et vitae necessariis onustam, in portu urbis a longe speculantur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:2)
Igitur tam grandi casu et infortunio bis et ter Christianis fratribus et eorum civitatibus disturbatis, subito fama per omnia volitans auribus regis Baldewini in regione et civitate Tabariae graviter insonuit, quae vehementer eum de omnibus quae [0662B] acciderant commovit, eo quod dimissis sociis et copiis, urbibus et locis Sarracenorum pepercisset, et quoniam sic eum in fraude praedictae pecuniae circumvenire praesumpsissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 30:1)
Vix tenebrae sunt remotae, vix mane illuxit, et ecce rex Baldewinus in sonitu tubarum et armorum strepitu vallem descendit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:6)
[0673D] Verum nocte eadem a regno Babyloniae viri et arma copiosa in multitudine quinquaginta navium et triremium octo, quos dicunt Cattos, adfuerunt civibus Sagittae in tubis et cornibus Ptolemaidum applicantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:1)
Ut autem intravit terminos et confinia civitatis in hac manu forti, in splendore signorum et galearum ex serenissimis radiis aestivi solis, in grandi sonitu tubarum et tumultuosa populi adventione, Turci comperta per exploratores illius approximatione, avulsis tentoriis ab obsidione recesserunt, et in terram civitatis Caran, quae sex milliaribus distabat a Rohas, relocatis castris consederunt, donec scirent et intelligerent, si regis viribus et copiis possent occurrere et resistere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 40:1)
Talis autem fama ut in auribus Tyriorum insonuit, vehementer perterriti inierunt foedus cum quodam Dochino principe Damascenorum, ut tutelam et solatium ab eo consequerentur, et thesauros civitatis, et quae habebant pretiosiora in custodia et conclavi Damasci ejus consensu et licentia deportarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION