라틴어 문장 검색

Non vivunt contra naturam qui fundamenta thermarum in mari iaciunt et delicate natare ipsi sibi non videntur, nisi calentia stagna fluctu ac tempestate feriantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 8:4)
frater, auxilium Phrygum terrorque Danaum, non ego antiquum decus video aut calentes ratibus exustis manus, sed lacera membra et saucios vinclo gravi illos lacertos;
(세네카, 아가멤논 13:20)
Quid in ipsis litoribus aquarum calentium exundatio ?
(세네카, 행복론, Liber IV 21:3)
numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:5)
sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:4)
distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:6)
tumescunt venae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:5)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
venena cessent, nulla nocituro gravis suco tumescat herba, non saevi ac truces regnent tyranni;
(세네카, Hercules Furens 13:17)
nunc, nunc sagittam prome qua quondam horridum Iovem petisti, fulmine abiecto deus cum fronte subita tumuit et rabidum mare taurus puellae vector Assyriae scidit;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:5)
Sonuere fluctus, tumuit insanum mare tacente vento;
(세네카, 메데아 12:15)
sic, ubi ex alto tumuere fluctus
(세네카, Thyestes 590:1)
et adhuc calentes viscerum venas notat.
(세네카, Thyestes 774:1)
"vel cum obruit ignem taurorum plus ipsa calens texitque trementem frigida flamma virum, quem defendente veneno inter flagrantes perhibent alsisse iuvencos."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 62)
Iam primo tenero calentem ab ortu excepere sinu novem sorores, et te de genetrice vagientem tinxerunt vitrei vado Hippocrenes:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium46)

SEARCH

MENU NAVIGATION