라틴어 문장 검색

hunc videas lascivas praepete cursu venantem tunicas, avium quoque versicolorum indumenta novis texentem plumea telis, illum pigmentis redolentibus et peregrino pulvere femineas spargentem turpiter auras, omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae, sensibus in quinque statuens quae condidit auctor, auribus atque oculis, tum naribus atque palato quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 180)
"peccante nil est taetrius, nil tam leprosum aut putidum cruda est cicatrix criminum oletque ut antrum Tartari."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.90)
deiciunt animos ceu victi et spicula ponunt, turpiter, heu, dextris languentibus obstupefacti dum currum varia gemmarum luce micantem mirantur, dum bratteolis crepitantia lora et solido ex auro pretiosi ponderis axem defixis inhiant obtutibus et radiorum argento albentem seriem, quam summa rotarum flexura electri pallentis continet orbe.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 187)
mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo Cum meo decrepito hoc eunucho.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 174)
nam hercle abs te factum est turpiter;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 46)
Humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit, et varias inducere plumas, undique conlatis membris, ut turpiter atrum desinat in piscem mulier formosa superne, spectatum admissi risum teneatis, amici?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:1)
lex est accepta chorusque turpiter obticuit sublato iure nocendi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:5)
non tibi parvum ingenium, non incultum est et turpiter hirtum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 314)
Rogare longo putidam te saeculo, viris quid enervet meas, cum sit tibi dens ater et rugis vetus frontem senectus exaret hietque turpis inter aridas natis podex velut crudae bovis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 81)
putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 1:23)
' 'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, furcifer?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.11)
natura enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 339:7)
ex quo palam est, quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio, quam et primam habuit et diu solam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 10:2)
ego fieri turpiter velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 260:1)
quaedam vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde concepisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 176:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION