라틴어 문장 검색

at illud iam non mediocriter probandum, quod hoc etiam laudari modo solet, ut proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit significantius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 48:1)
Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 167:3)
quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 51:1)
ideoque mihi illud Cassii Severi non mediocriter displicet:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:3)
tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris humore proximos spargere et maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiamsi non utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem accidunt, potissimum huic loco subiiciantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:3)
paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 126:2)
hae litterae, non dico apud bonos, sed apud mediocriter malos, infularum loco sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 11:2)
"declamare est domi non mediocriter dicere."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:7)
Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinare, adulescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae, patientem laborum, voluptatibus alienum, quantumcumque imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inaedificare voluisset, laturum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 13:2)
"hic te imbuendum liberalibus disciplinis grammatici rhetorisque studia florentia monitu certante foverunt, unde tu non tam mediocriter institutus existi, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:8)
non enim tam mediocriter intumescunt quos nostra iudicia saeculi 2 culpa 3 fortunatos putant, ut de nominibus ipsorum quandoque reminiscendis sit posteritas laboratura:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 3:2)
nam meam haec sola seu compositio seu satisfactio vel 1 mediocriter contumeliam emendat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 2:3)
agrum si mediocriter colas, possides;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 2:3)
necdum quidem adtonsus, uerum eis, quae tonsura maiores sunt, uirtutibus, humilitatis et oboedientiae, non mediocriter insignitus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:13)
hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum, qui ea pependerant spe, haud mediocriter debilitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 330:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION