라틴어 문장 검색

Intuere paululum ipsos de re publica libros, unde illum affectum amantissimi civis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 3:1)
tunc patriam tuam florentem videbis non opinione stultorum sed veritate sapientium, cum haec patria carnalis generationis tuae portio fuerit illius patriae, cui non corpore sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles dei post labores velut hiemales vitae huius intermina aeternitate florebunt.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 6:3)
Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IV 1:1)
De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 7:1)
M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus fluctus ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 2:1)
Conveniebat autem facile constabatque, ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere,fidei tutelaeque nostrae creditos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 3:1)
In officiis apud maiores ita observatum est, primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:3)
Aequa causa feminae viris potiores habitae pupillarisque tutela muliebri praelata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:4)
Quod idem Quadrigarius huius facies patrio casu probe et Latine dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 1:1)
Non est ea luxuries, quae necessario parentur vitae causa, per quod apparet eum ab eo quod est luxuries luxurii patrio casu dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 18:2)
Aut facies ergo in casu patrio aut facii Quadrigarium scripsisse existimandum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 21:1)
Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro die casu patrio scriptum inveni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 27:1)
Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVII 1:1)
Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis vicem pignerisque esse apud rempublicam videbatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites, nisi in tumultu maximo, scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 12:1)
Quo magis in patriis possint opulescere campis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION