라틴어 문장 검색

Fortuna novum molita tyrannum iam tibi quaerebat Latium belloque secundo protinus Eoa velox accitus ab aula suscipis Hesperiam patrio bis Marte receptam.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:31)
adventus nunc sacra tui libet edere Musis grataque patratis exordia sumere bellis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:47)
periere tyranni, sed nobis periere tamen.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:172)
genitor caesi post bella tyranni iam tibi commissis conscenderat aethera terris.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:73)
dividis ingentes curas teque omnibus unum obicis, inveniens animo quae mente gerenda, efficiens patranda manu, dictare paratus quae scriptis peragenda forent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:157)
hinc Poeni cumulant laudes, quod rura tyranno libera possideant;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:89)
atrocissimum quodque facinus horum manibus patratum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장3)
nec dubium habebatur labare hostis petendaeque pacis consilia sumere, et si proxima aestas adiceretur, posse bellum patrari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장3)
atque interim patrata caede ad maiora et magis praecipitia conversus furatur cineres vectusque Cosam Etruriae promunturium ignotis locis sese abdit, donec crinem barbamque promitteret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장4)
Rhescuporis inter metum et iram cunctatus maluit patrati quam incepti facinoris reus esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장2)
Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostis suos ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장1)
Tum demum Tiberius ortum patratumque bellum senatu scripsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장1)
causam abscessus quamquam secutus plurimos auctorum ad Seiani artes rettuli, quia tamen caede eius patrata sex postea annos pari secreto coniunxit, plerumque permoveor num ad ipsum referri verius sit, saevitiam ac libidinem cum factis promeret, locis occultantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장2)
ita nihil triste illo die patratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장6)
neque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION