라틴어 문장 검색

parvus reptavit in isto saepe sinu teneroque per ardua colla volutus ubera quaesivit fletu linguisque trisulcis mollia lambentes finxerunt membra cerastae;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:42)
quod pulchro Mariae fecundat germine regnum?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:109)
autumni maturet germina Virgo, lenior et gravidis adlatret Sirius uvis."
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:239)
nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 8:2)
Nam quia inhaeret stirpi suae, quae est natura ferax, mixtus adhuc parentis elementis,et fecundis partus seminibus ac velut altricis uberibus eductus, paulatim fructum ferre condiscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 16:2)
Isque non ab eo trigemmis dictus est quod omnino trium oculorum est, cum fere circa plagam, qua matri abscisus est, plenus sit germinum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:2)
illinc Arcelaca cursus, illinc Spioniae Basilicaeve convertant,quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:2)
Sed nec ad eam partem, qua est gemma, verum ad posteriorem declinatur, ut in terram potius devexa quam in germen delacrimet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 2:1)
Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive longius prosiluerit,in flagellum summittitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 4:1)
Itaque non solum frondem supervacuam volet decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 5:2)
Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Novembribus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine adfirmat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 1:2)
Quod quidem non fit in traduce, qui a materno sustinetur ubere dum inolescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 14:2)
et cum primum germina tumebunt,de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt, et integri erunt, eos legito crassitudine digiti minimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 3:2)
Ex arbore, de qua inserere voles, novellos et nitidos ramos digito, in iisdemque quaerite gemmam, quae bene apparebit, certamque spem germinis habebit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 9:3)
Ubi ita haec feceris, circa gemmam bene alligato, cavetoque ne laedas ipsum germen.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION