라틴어 문장 검색

Aut unde uberiores deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur vel ingratum est quod datur, quia, ut eis gratum sit, occulto et iusto iudicio dei non datur?
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:10)
Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent, satis dixi, multo uberius ecclesiae Christi non dubito profuturas, quando quidem etiam labores meos in defensione evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 5:4)
Nonne si ampliorem misericordiam cogitans ideo pauperibus res tuas erogare differres, ne scandalizatus maritus tuus deo periret, uberiores tibi deus elemosynas inputaret?
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:4)
Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus, Absque te, inquit, uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset, sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 21:1)
sed ita ut diximus, i litteram, quae in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 12:3)
Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et ' cur,' inquiunt, 'ita est, ut tu sis quam equus curatior?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:2)
propter quod accidit ut quaedam vocabula quibus particula ista praeponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti vescum, vemens et vegrande, de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 11:2)
Nos quoque (quem primum posuimus uberem vocamus, secundum gracilem, tertium mediocrem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 3:1)
Uberi dignitas atque amplitudo est, gracili venustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 4:1)
Sed Acca Larentia corpus in vulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 6:1)
vulgus enim ἀκύρωσ vel κατα` ἀντίφρασιν obesum pro uberi atque pingui dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 4:4)
atque ibi homo misere inperitus vites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum laetissimas uberrimosque vitium palmites decidit et frutecta atque virgulta simul omnia, pomis frugibusque gignendis felicia, cum sentibus et rubis purificandi agri gratia convellit, mala mercede doctus audaciam fiduciamque peccandi imitatione falsa eruditus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 10:3)
Media mundi tempora, quoad scientiarum segetem uberem aut laetam, infelicia fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:9)
unde illi vineae fodiendae diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex ea cultura facta est uberior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:10)
Quae quidem tres rotae, si recte progrediantur, aestus divitiarum erunt uberiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION