라틴어 문장 검색

Interim minime advertunt, licet hoc verum sit, posito quod flamma generetur, tamen posse impediri flammae generationem a tanta mole, quae illam comprimere et suffocare queat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:8)
sed postquam ille spiritus evaporaverit, aut suffocatus fuerit per frigus, tum solutae partes a fraeno coeunt secundum desiderium suum naturale.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:3)
quemadmodum dictum est de sanguine et urinis, quae non solvuntur donec spiritus, qui partes earum commiscebat et cohibebat, emissus fuerit aut suffocatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:6)
et quandoque plane extinguuntur et suffocantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:17)
Quae quidem tres rotae, si recte progrediantur, aestus divitiarum erunt uberiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 16:3)
Neque male factum esset, si quis earum conficeret uberiorem catalogum, quoniam nihil rebus obest magis quam quod astuti recipiantur pro prudentibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 19:5)
Ut verbo dicamus, praestat statuae cuidam vel imagini se impertire quam cogitationes suas silentio suffocare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:11)
Plantatio regionum non absimilis est plantationi sylvarum, in quibus de utilitate capienda nihil cogitandum ante annum vicesimum, verum fructus uber et locuples in fine operis expectandus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:8)
MONS erat ad pastus animalibus uber et aptus;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:1)
Talia dicendo, miserum suffocat edendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:21)
Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:3)
De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:12)
Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:5)
quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes prauus error auertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:3)
Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora Romam ad suos perscribebant;
(카이사르, 내란기, 1권 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION