라틴어 문장 검색

qui scrutatur renum abscondita,
(ARCHIPOETA, I51)
ovem suam ponens in humeros.
(ARCHIPOETA, I76)
postea substrictas et breves tunicas citra umerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicunt ἐξωμίδασ.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 4:2)
quosdam etiam esse nullis cervicibus, oculos in humeris habentes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 10:3)
Illa pharetram Fert humero gradiensque deas supereminet omnis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 14:1)
tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in venando Dianae honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de venatu deae nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam sit onus et sarcina;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 16:1)
deinde continuo umerum dextrum eodem successu incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum in ictu haberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:3)
ἡ κάτω κοιλία, atque ibi subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, humidiora per renes in vesicam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 3:1)
Cui rei in causa erat partim exerimientum quod iam exhibuerat rex moderati regiminis sui cum opinione felicitatis coniunctum, partim quod odiosa admodum res esset populo Angliae regem accipere humeris Hibernorum et Germanorum gestatum et introductum, ex quibus nationibus maxima pars copiarum rebellium erat conflata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:5)
Globulorum lusus calculo et renibus salubris, sagittatio pulmonibus et thoraci;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:35)
Ii nimirum quorum humeris praecipuum pondus rerum suarum principes imponunt vulgo appellamus manus regum dexteras.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:11)
Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes.
(불가타 성경, 나훔서, 2장11)
Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장9)
Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장24)
Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION