라틴어 문장 검색

nec enim caelo lex carnea fluxit, quam tu carne colis, sed Christo feta meamque spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae prima fides, nostrisque Pater promiserat olim perspiciendum oculis et legis voce probandum?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3119)
Abram sinistris excitatus nuntiis audit propinquum sorte captum bellica servire duris barbarorum vinculis:
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 3)
Abram triumphi dissipator hostici redit recepta prole fratris inclytus ne quam fidelis sanguinis prosapiam vis pessimorum possideret principum.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 9)
communi autem consilio, et concordi actione quaeque sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:10)
Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in domu Patris sui, ut ipse nobis insinuare caelestibus signis dignetur, quae sequenda traditio, quibus sit uiis ad ingressum regni illius properandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.9)
HIS temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Constantinopoli per heresim Eutychetis multum esse turbatam, et ecclesias Anglorum, quibus praeerat, ab huiusmodi labe inmunes perdurare desiderans, collecto uenerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli, sedulus inquirebat, omniumque unianimem in fide catholica repperit consensum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII].2)
ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 495)
cum sic unanimem de re pudenda locutura parum fuerat sororem eligere, nisi etiam unanimem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 81)
Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)

SEARCH

MENU NAVIGATION