라틴어 문장 검색

si quid integrum est, leviter super intestina deduci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장16)
Inpositis his, leviter deligari venter debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장28)
isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus est, a superiore tantum circumdatus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장15)
Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum venis et arteriis et nervo suo leviter demittendus est, videndumque, ne sanguis in scrotum descendat neve concretus aliquo loco maneat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장25)
Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leviter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto vel lana sucida vel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장31)
dextraeque digitos super imum abdomen leviter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장37)
Si maior, iniciendus a superiore ei parte uncus est eius rei causa factus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장60)
Quo facto, attollendus uncus extremus est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장69)
Quicquid autem ex his in conspectum venit, vel digitis vel unco eximendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장89)
uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro revolvatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장97)
Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장102)
igitur, demissis eodem modo digitis, leviter pertractanda vesica est, et discutienda, si qua coierunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장126)
Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique levis, acuminis brevis, qui vel oculo vel auri vel ori, interdum etiam fronti recte inicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장17)
nam si conpresso volvae ore id temptatum est, non emittente eo infans abrum-pitur, et unci acumen in ipsum os volvae delabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장20)
Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION