라틴어 문장 검색

quin etiam multis solis redeuntibus annis anulus in digito subter tenuatur habendo, stilicidi casus lapidem cavat, uncus aratri ferreus occulte decrescit vomer in arvis, strataque iam volgi pedibus detrita viarum saxea conspicimus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:22)
Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur esse neque omnino flexis mucronibus unca, sed magis angellis paulum prostantibus, titillare magis sensus quam laedere possint, fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:10)
haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctivago strepitu ludoque iocanti adfirmant volgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis velamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:5)
inritata leae iaciebant corpora saltu undique et adversum venientibus ora patebant et nec opinantis a tergo deripiebant deplexaeque dabant in terram volnere victos, morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:3)
et vigilantibus hinc aderant solacia somno ducere multimodis voces et flectere cantus et supera calamos unco percurrere labro;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:13)
Hic fessas non vincula naves Ulla tenent, unco non adligat anchora morsu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:8)
Qualis, ubi aut leporem aut candenti corpore cygnum Sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis, Quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 12:1)
Non anchora voces Movit, dum spissis avellitur uncus arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:35)
Ferrea dum puppi rapidos manus inserit uncos, Adfixit Lycidam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:1)
- Pugna fuit unus in illa Eximius Phoceus animiam servare sub undis, Scrutarique fretum si quid mersisset arenis, Et nimis adfixos unci convellere morsus, Adductum quoties non senserat ancora funem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:43)
Inde rapi coepere rates, atque aequora classem Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:39)
Electum tandem traiecto gutture corpus Ducit, et inserto laqueis feralibus unco, Per scopolus miserum trahitur per saxa cadaver Victurum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:6)
Id unco pertrahitur ad caveam veneficae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권22)
Frons brevis atque modus leviter sit naribus uncis, Paestanis rubeant aemula labra rosis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLII8)
vel certe quod ad caelum raptus sit a Iove per aquilam, ut sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 284)

SEARCH

MENU NAVIGATION