라틴어 문장 검색

Clodigo quoque dupliciter infestat ovem, sive cum subluvies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 11:2)
Quare etiam in suillo pecore verres probandi sunt totius quidem corporis amplitudine 2 eximii,3 sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, ventre promisso, clunibus vastis, nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae cervicis, rostri4 brevis 5 et resupini.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 1:2)
Sint ergo matrices robii coloris quadratae, pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis,albis auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus ungulis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 8:1)
Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris et nitidi, levesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum, quem in ventre gerunt, aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 1:1)
neque librare pila inter undas poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장4)
nec enim inmensa barbarorum scuta, enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장4)
paulum morae attulere ferrati, restantibus lamminis adversum pila et gladios;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장7)
miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, mu- ralia pila, congestas lapidum molis provolvere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장2)
et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장9)
curam praesidiorum Paccio Orfito primi pili honore perfuncto mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장2)
conferti tantum et pilis emissis post umbonibus et gladiis stragem caedemque continuarent, praedae immemores:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장7)
is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles et multa proeliorum experientia ut certus eventus Suetonius daret pugnae signum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장9)
et pila militum arsere, magis insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장5)
Illyrici exercitus electi Celsum infestis pilis proturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장8)
Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION