라틴어 문장 검색

Iocos enim hoc genus veteres nostri dicta dicebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 14:3)
Novius vero Pomponiusque iocos non raro dicteria nominant.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 14:7)
Hinc Catonis iocus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 4:4)
Tunc luxuriam senis adulteri civitas subinde rumoribus iocisque carpebat, ut mala non tantum seria forent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:5)
In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:1)
quod Cicero omni gaudens occasione urbanitatis increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:2)
Vigebat in eo excedens iocos et seria mordacitas, ut hoc est ex epistola ad C. Cassium dictatoris violatorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:1)
Augustus, inquam, Caesar adfectavit iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec ut caderet in scurram.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 1:2)
Urbanitas eiusdem innotuit circa Herennium deditum vitiis iuvenem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 6:1)
Idem Augustus, quia Maecenatem suum noverat stilo esse remisso molli et dissoluto, talem se in epistolis quas ad eum scribebat saepius exhibebat, et contra castigationem loquendi quam alias ille scribendo servabat in epistola ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 12:1)
Cuiusdam provincialis iocus asper innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:1)
Praeterea cantat, ubi collibuit, interdum Graecos versus agit, iocos dicit, voces demutat, staticulos dat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 9:3)
scomma enim paene dixerim morsum figuratum, quia saepe fraude vel urbanitate tegitur, ut aliud sonet aliud intellegas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 2:2)
Haec et talia sunt quae plus urbanitatis minus amaritudinis habent, ut sunt et illa de nonnullis corporis vitiis aut parum aut nihil gignentia doloris, ut si in calvitium cuiusquam dicas, vel in nasum seu curvam erectionem seu Socraticam depressionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 11:1)
Et inportuna urbanitas male dicacem luce privavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION