라틴어 문장 검색

tu modo ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id adsiduitate et virtute consequere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 6 1:2)
nam primorum mensum litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi interdum (pace tua dixerim) levis in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe autem etiam, quod a te alienissimum est, subimpudens videbare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 17 1:2)
vides enim exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 31 2:3)
veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re p. intereat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 31 2:6)
urbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 32 2:5)
deponendae tibi sunt urbanitates ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 10:5)
hunc, ut dico, certe sustulissem ut aliquando subtilitatem veteris urbanitatis et humanissimi sermonis attingerem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:11)
litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:16)
tantum exercitatio meditatio consuetudo valet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:10)
vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione conroboret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:12)
nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:3)
nihil est enim quod tam optundat elevetque aegritudinem quam perpetua in omni vita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio condicionis humanae, quam vitae lex commentatioque parendi, quae non hoc adfert, ut semper maereamus, sed ut numquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:2)
354 23 383 25 389 24390 15 mediocritas officiorum 322 9 meditatio (μελέτη) 301 17. 20 - med.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.123)
delectata est illa urbanitate tam stulta et Quidni sciam?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 7:1)
Complosit illa tenerius manus et O inquit hominem acutum atque urbanitatis vernaculae fontem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION