라틴어 문장 검색

At in eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:1)
Multi hic quoque scalpello usi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 16:6)
Vbi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:4)
deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 4:6)
scalpelloque undique corpore uena deducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:8)
At si digiti uel in utero protinus, uel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:1)
Igitur inter sanam uitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:5)
siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 2:5)
Item, siue capitis siue pectoris os siue costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 5:5)
in qua simili ustione utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:6)
Ubi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 3:1)
Idque ipsum testimonium est, etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae jam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diversae parti imponit, nisi quum profusionem sanguinis eo avertit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 4:1)
si id parum profuit, scalpello utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 9:4)
Quidam etiam contra id scalpello aperiunt, et ipsam vomicam adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 4:9)
Omnes autem ejusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXX De Genuum dolore. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION