라틴어 문장 검색

Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit, nec semel irrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1733)
Luculli miles collecta viatica multis aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem perdiderat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 217)
nunquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 201:3)
metaphora quoque Cicero lusit, cum, Vatinii morte nuntiata, cuius parum certus dicebatur auctor, interim, inquit, usura fruar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 177:4)
licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 7:5)
sed conficienda sunt sacra et huic epistulae viaticum dandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 8:2)
Quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam simus ingressi, quam peragere non est necesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 3:5)
Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 18:3)
Has usuras voluptatium pendimus ultra modum fasque concupitarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:2)
Nihil ergo proderit dare praecepta, nisi prius amoveris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admovisse, nisi usurae manus expediuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 38:1)
an si puella pro certo adulescentis mortem optatura est, non debeat illi permitti optio tam crudeliter usurae sua potestate;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 9:6)
quod ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum eius recollegit, in villam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, adfectum semianimemque recreavit, diebus triginta sua impensa curavit, refecit, viatico instruxit subinde dicentem :
(세네카, 행복론, Liber IV 176:3)
" Sic vetant mutuum sumere, quia nemo usuram pro pecunia sua pendat.
(세네카, 행복론, Liber VII 28:4)
Quid enim ista sunt, quid fenus et calendarium et usura, nisi humanae cupiditatis extra naturam quaesita nomina ?
(세네카, 행복론, Liber VII 56:4)
Me quidem, quotiens ad antiqua exempla respexi, paupertatis uti solaciis pudet, quoniam quidem eo temporum luxuria prolapsa est, ut maius viaticum exulum sit, quam olim patrimonium principum fuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 86:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION