라틴어 문장 검색

Atque utinam non invenisse sufficiat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:22)
Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:2)
Atque utinam ille mentitus sit et magis timens hoc quam arguens dixerit!
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:5)
Atque utinam exaudiatur vox ecclesiae eonplorantis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:3)
Utinam, quod renuntiamus saeculo, voluntas sit, non necessitas, et paupertas habeat expetita gloriam, non inlata crueiatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:6)
"Utinam ne in nemore Pelio."
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:4)
Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi inlustresque animas impune et vindice nullo, sed periit postquam cerdonibus esse timendus coeperat;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV66)
atque utinam ritus veteres et publica saltem his intacta malis agerentur sacra!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI169)
nos utinam vani.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI309)
GERMANIAM quoque utinam vincere tanti non putasset!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 1:1)
Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen cum tam fortibus, tam subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini prodidissent, a quibus praemonitus Carisius cum exercitu advenit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 10:1)
Iuppiter omnipotens, utinam non tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 42:3)
O utinam coelique deis erebique liceret Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:52)
Parthorum utinam post praelia sospes, Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris, Ut simili caussa caderes, qua Spartacus hostis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:16)
O utinam, quo plus habeat mors unica famae, Promittant veniam, iubeant sperare salutem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION