라틴어 문장 검색

Ea uero, quae a nobis pro uestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei uestrae sinceritate, quae nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione praeuidemus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:12)
quos omnes Scotti libentissime suscipientes, uictum eis cotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, et magisterium gratuitum praebere curabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.8)
iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus, nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 474:2)
patres satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:3)
profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 373:2)
et ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 397:3)
his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 90:2)
et cum - quod per magnos tumultus fieri solitum erat - iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in Auruncos ductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 289:1)
extemplo igitur consules novi L. Aemilius Mamercinus et C. Plautius, eo ipso die, Kalendis Quinctilibus, quo magistratum inierunt, comparare inter se provincias iussi, et Mamercinus, cui Gallicum bellum evenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 286:1)
praenestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et quinquennii militiae vacationem decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 263:1)
ne praetoribus quidem qui ad ius dicendum creati erant vacatio a belli administratione data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 433:2)
nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio non militassent, quibus neque vacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 226:2)
Itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 567:1)
quibus recusantibus edixere in diem certain ut quo quisque iure vacationem haberet ad senatum deferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 567:2)
voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 318:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION