라틴어 문장 검색

partitis inde catervis in varios docto discurritur ordine gyros, quos neque semiviri Gortynia recta iuvenci flumina nec crebro vincant Maeandria flexu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:273)
quot nube soporis inmunes oculi per tot discurrere partes, tot loca sufficerent et tam longinqua tueri?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:163)
Optimumque est intra officinam clausos haberi cum matre, et post quadragesimum diem potestatem vagandi fieri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 19:3)
nam praeter polentam et pollinem ter die nihil sane aliud dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur, sintque calido et tenebricoso loco:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 11:1)
discurrunt mutati et seditiosissimum quemque vinctos trahunt ad legatum legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장6)
Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum nuntium discurrentes pars:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 1:1)
sed auum meum narrantem puer audiebam, causam operis ab interioribus aulicis proditam, quod Thrasyllus mathematicus anxio de successore Tiberio et in uerum nepotem proniori affirmasset non magis Gaium imperaturum quam per Baianum sinum equis discursurum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 3:3)
latentem discurrens forte gregarius miles, animaduersis pedibus, [e] studio sciscitandi quisnam esset, ad[co]gnouit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem salutauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 2:1)
'aut non,' neque post hanc uocem quasi uenia data quisquam dimicare uellet, diu cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda uacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam compulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 6:6)
Obiit tricensimo et secundo aetatis anno, die quo quondam Octauiam interemerat, tantumque gaudium publice praebuit, ut plebs pilleata tota urbe discurreret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 57장 1:1)
"Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam non duces magis quam milites callent."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:12)
Fama deinde, ut solet, strenue tota urbe discurrit :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 24:1)
quippe eandem fortunam ubique esse credebant et victores Persas ad praedam discurrisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 11:2)
Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex proximo vico ferenda discurrunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 7:2)
Discurrunt lymphatis similes in tabernacula et itineri sarcinas aptant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION