라틴어 문장 검색

eius accusationis auctor extitit Paetus quidam, exercendis apud aerarium sectionibus famosus et tum vanitatis manifestus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장2)
auxit rumorem pari vanitate orta interpretatio fulguris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장6)
vixit tamen post haec Regulus quiete defensus et quia nova generis claritudine neque invidiosis opibus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장3)
Statius Proxumus veniam quam ab imperatore acceperat vanitate exitus corrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장6)
Inlusit dehinc Neroni fortuna per vanitatem ipsius et promissa Caeselli Bassi, qui origine Poenus, mente turbida, nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiae rei traxit, vectusque Romam, principis aditum emercatus, expromit repertum in agro suo specum altitudine immensa, quo magna vis auri contineretur, non in formam pecuniae sed rudi et antiquo pondere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장1)
quid invidiosis et excedentibus modum defensionibus, cum clementia cognoscentis obviam periclitantibus eat?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 4:4)
nec Agricola prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 7:1)
id Othoni invidiosius et ipsis honestum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장7)
Flavium Sabinum inermem neque fugam coeptantem circumsistunt, et Quintium Atticum consulem, umbra honoris et suamet vanitate monstratum, quod edicta in populum pro Vespasiano magnifica, probrosa adversus Vitellium iecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장8)
ubique lamenta, conclamationes et fortuna captae urbis, adeo ut Othoniani Vitellianique militis invidiosa antea petulantia desideraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장10)
Sabinum super insitam vanitatem falsae stirpis gloria incendebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장6)
atque illis instantibus modo famam vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus adulantium in spem induci:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장6)
causa instruendae classis super insitam genti vanitatem ut eo terrore commeatus Gallia adventantes interciperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장6)
Iocis quoque quorundam inuidiosis aut petulantibus lacessitus contra dixit edicto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:1)
pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION